monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 78
{XXIII} montani super hos Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisambritae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae, populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, Gedroso, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia Ariorum esse aliis placet.